Apocalypsis B. Joannis*

Caput 4: Versus 11

Creasti omnia.Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos.Propter voluntatem tuam.Et non de subito.Et quod factum est, in ipso vita eratJoan. 1..Erant.In mente, priusquam formarentur in opere.Creata sunt.Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab aeterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incoeperunt in tempore per creationem.
(* Traductions européennes)